Epistola I B. Joannis*

Caput 3: Versus 20

Quoniam si reprehenderit.Et hoc magnum est quod per dilectionem ita mundas habemus cogitationes, quod Deo eas volumus ostendere: quia etiamsi conscientia accusaret nos intus et vellet latere Deum, quia non bono animo bona nostra faceremus, tamen Deo occultare non possemus, quia major est corde nostro, et novit omnia: valet ergo dilectio quae nos commendat illi quem latere non possumus.
(* Traductions européennes)